Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. more suo viridisque sata stagnare Canopi.
  2. aut veniat sicco qui flumine nuntius adfert
  3. ieiunam squalere siti sub pulvere Memphim.
  4. nec Pelusiacae limum sudare paludis.
  5. num fons arcano naturae tectus operto
  6. aruit, et tenuem vix stillat vena liquorem?
  7. num refugus nostras odit praestringere ripas
  8. amnis et exustos cursum deflectit ad Indos?
  9. num tractu in medio bibulus vorat alveus undam
  10. fluminis et subito stagna absorbentur hiatu,
  11. ne sulcos operire vadis neve arida possint
  12. Aegypti per plana trahi glebasque rigentes
  13. infusis ad pingue lutum mollire fluentis,
  14. unde seges late crinitis fluctuet agris,
  15. densius et gravidis se vestiat aequor aristis?
  16. respice, num Libyci desistat ruris arator
  17. frumentis onerare rates et ad ostia Thybris
  18. mittere triticeos in pastum plebis acervos,
  19. numne Leontini sulcator solvere campi
  20. cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas,