Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. iamque Lupercales ferulae nudique petuntur
  2. discursus iuvenum; Megalesius hinc spado diris
  3. incensus furiis caeca ad responsa vocatur,
  4. sunt qui quadriviis brevioribus ire parati
  5. vilia Niliacis venerantur holuscula in hortis,
  6. porrum et caepe deos inponere nubibus ausi,
  7. albaque et senapin 1 caeli super astra locare.
  8. v.2.p.76
  9. Isis enim et Serapis et grandi simia cauda
  10. et crocodilus idem quod Iuno, Laverna, Priapus.
  11. hos tu, Nile, colis, illos tu, Thybris, adoras:
  12. una superstitio est, quamvis non concolor error,
  13. hinc alia exoritur tenebrosis tecta frutectis
  14. semita, quam pecudes et muta animalia carpunt
  15. uaeque latent silvis: operitur nescia caeli
  16. mens hominum saevo vivens captiva tyranno,
  17. haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti
  18. casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
  19. hoc iter haudquaquam magno discrimine distat
  20. hisce viis quas vos teritis, qui numina multa
  21. et portenta deum summum numerosa putatis,