Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam
  2. ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse
  3. sublimem dextro celsa ad fastigia clivo,
  4. prima viae facies inculta, subhorrida, tristis,
  5. difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis
  6. praedita divitiis et abundans luce perenni,
  7. et quae praeteritos possit pensare labores,
  8. multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra
  9. centifidum confundit iter; trahit inde sophistas
  10. barbatos, trahit hinc opibus vel honore potentes;
  11. inlicit et volucrum linguis et haruspice fallit,
  12. instigat bacchantis anus ambage Sibyllae,
  13. involvit mathesi, magicas inpellit in artes,
  14. v.2.p.78
  15. omine sollicitat, capit augure, territat extis.
  16. cernis ut una via est multis anfractibus errans,
  17. talem passa ducem qui non sinat ire salutis
  18. ad Dominum, sed mortis iter per devia monstrat,
  19. devia picta bonis brevibus, sed fine sub ipso
  20. tristia et in subitam praeceps inmersa Charybdem?
  21. ite procul, gentes! consortia nulla viarum