Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. iustitiamque litant et templum pectoris ornant.
  2. secretum sed grande nequit rationis opertae
  3. quaeri aliter quam si sparsis via multiplicetur
  4. tramitibus, et centenos terat orbita calles
  5. quaesitura Deum variata indage latentem.
  6. longe aliud verum est; nam multa amba go viarum
  7. anfractus dubios habet et perplexius errat;
  8. v.2.p.74
  9. sola errore caret simplex via, nescia flecti
  10. in diverticulum, biviis nec pluribus anceps.
  11. Non tamen infitior duplex occurrere nobis
  12. semper iter, geminis mortalia partibus ire,
  13. cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum,
  14. altera multifida est, at simplex altera et una;
  15. una Deum sequitur, divos colit altera plures,
  16. et tot sunt eius divortia quot templorum
  17. signa, quot aereis volitant phantasmata monstris,
  18. aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi,
  19. inlicit aut alios ad Saturnalia festa,
  20. aut docet occultus quae sacra Diespiter infans
  21. inter tinnitus solvi sibi poscat aenos.