Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
  2. nec refert, cuius generis cuiusve figurae
  3. aut cuius meriti: modo sint ut corpora terra
  4. edita terrenis quibus est vigor ex elementis;
  5. artificis quia Patris opus discrimine nullo
  6. influit in medium nec avaro munere currit,
  7. ante datum quam primus homo sordesceret Adam. .
  8. nec vitio utentum restrictum deficit aut se
  9. subtrahit indignis, nec foeda et turpia vitat.
  10. haud aliter solis radius, cum luminat omnes
  11. diffuso splendore locos, ferit aurea tecta,
  12. sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
  13. intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat
  14. carceris et rimas et taetra foramina clausi
  15. stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam.
  16. sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt
  17. regia gemmato laquearia fulva metallo.
  18. nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis
  19. quaerunt ac tumulis et larvas sanguine placant,
  20. quod sunt qui summum caeli Dominum venerantur