Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer,
  2. et res naturae fit publica promptaque cunctis,
  3. dum servant elementa suum famulantia cursum,
  4. sic probus atque reus capitalis criminis isdem
  5. sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.
  6. vivere commune est, sed non commune mereri,
  7. denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus,
  8. Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaula,
  9. una omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum,
  10. est, ' unus et oceanus, nostrum qui continet orbem.
  11. addo aliud: nostros potant animalia fontes;
  12. ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris,
  13. spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos
  14. aura canes animatque levi fera corpora flatu.
  15. sed tantum distant Romana et barbara, quantum
  16. quadrupes abiuneta est bipedi vel muta loquenti;
  17. tantum 1 etiam qui rite Dei praecepta sequuntur,
  18. cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt,
  19. non facit ergo pares in religione tenenda
  20. aëris et caeli communio; corpora tantum