Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum?
  2. suspende exuvias armis et sanguine captas,
  3. v.2.p.12
  4. congere caesorum victrix diademata regum,
  5. frange repulsorum foeda ornamenta deorum:
  6. tunc tibi non terris tantum victoria parta
  7. sed super astra etiam media servabitur aede.’
  8. talia principibus dicta interfantibus ille
  9. prosequitur magnisque tubam concentibus inflat;
  10. allegat morem veterem, nil dulcius esse
  11. affirmat solitis populosque hominesque teneri
  12. lege sua. sicut variae nascentibus, inquit,
  13. ‘contingunt pueris animae, sic urbibus adfert
  14. hora diesque suus, cum primum moenia surgunt,
  15. aut fatum aut genium, cuius moderamine regnent.’
  16. addit et arcanum rerum verique latebras
  17. prosperitate aliqua deprendi posse secundi
  18. per documenta boni, si sint felicia quae quis
  19. experiendo probet: cessisse parentibus omne
  20. idolium semper feliciter et pede dextro,
  21. enumerat longi vim temporis, excitat ipsam