Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. aeris, astrorum, pelagi, telluris et imbris.
  2. immo etiam iniustus pariter iustusque sub uno
  3. axe habitant, unas capit inpius et pius auras,
  4. castus et incestus, meretrix et nupta, nec alter
  5. ore sacerdotis quam myrmillonis anhelat i
  6. spiritus, aërio vitam qui temperat haustu. I
  7. nubis verna pluit zephyro inpellente, sed aeque I
  8. furis et innocui fecundat rura coloni.
  9. gurgitis aestivi sic pura fluenta viator,
  10. ut latro, fessus adit; sic piratis mare servit
  11. ut mercatori, nec fluctus secius hosti
  12. obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
  13. ergo capax utriusque rei natura creandis
  14. se praebet populis, nec habet discernere dispar
  15. v.2.p.70
  16. viventum meritum, quos tantum pascere iussa est.
  17. servit enim mundus, non iudicat; hoc sibi summus
  18. naturae Dominus praescripta in tempora servat,
  19. nune adsunt homini data munera legibus isdem
  20. quis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat,
  21. velivolum ratibus mare finditur, influit imber,