Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. ingenii telis et fandi viribus audet,
  2. heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me
  3. devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa
  4. clausimus et madidas sanie deiecimus aras.
  5. v.2.p.68
  6. unus nostra regat servetque palatia Christus;
  7. ne quis Romuleas daemon iam noverit arces,
  8. sed soli pacis Domino mea serviat aula.’
  9. sic adfata pios Roma exoravit alumnos
  10. spernere legatum non admittenda petentem,
  11. legatum Iovis ex adytis ab haruspice missum,
  12. at non a patria; patriae sua gloria Christus,
  13. persistit tamen adfirmans iter esse viandi
  14. multifidum variumque, Deus cum quaeritur unus;
  15. hinc alios, ast inde alios properare seorsum,
  16. quemque per anfractus proprios; sed conpeta eodem
  17. fine coartari simul et concurrere in unum;
  18. quin etiam caelum atque solum, ventos, mare, nubes
  19. omnibus in commune dari, vel qui colimus te,
  20. Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis.
  21. non nego communem cunctis viventibus usum