Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. robora destituit ferrumque libidine fregit.
  2. at noster Stilicho congressus comminus ipsa
  3. ex acie ferrata virum dare terga coegit.
  4. hic Christus nobis Deus adfuit et mera virtus,
  5. illic lascivum, Campania fertilis, hostem
  6. deliciae vicere tuae; non Iuppiter acrem
  7. protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus,
  8. quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum.
  9. his ego pro meritis quae praemia digna rependam,
  10. non habeo: membra statuis effingere vile est;
  11. virtutem nil vile decet; nam vile, quod aetas
  12. eripit: aera cadunt aut fulvum defluit aurum
  13. aut candor perit argenti si defuit usus,
  14. et fuscata situ corrumpit vena colorem.
  15. viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum
  16. virtutis pretium decus inmortale secuto.
  17. regnator mundi Christo sociabere in aevum,
  18. quo ductore meum trahis ad caelestia regnum.
  19. nil te permoveat magni vox rhetoris, oro,
  20. qui sub legati specie sacra mortua plorans