Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. de cinerum squalore caput, redeunte Camillo
  2. signa renidenti fumans si fronte recepi,
  3. si potui miseras sertis redimire ruinas
  4. et male pendentes lauro praecingere turres,
  5. quo te suscipiam gremio, fortissime princeps?
  6. quos spargam flores? quibus insertabo coronis
  7. atria? quae festis suspendam pallia portis,
  8. inmunis tanti belli ac te stante sub armis
  9. libera et aure tenus Geticos experta tumultus?
  10. scande triumphalem currum, spoliisque receptis
  11. huc Christo comitante veni. date, vincula demam
  12. captivis gregibus; manicas deponite longo
  13. tritas servitio, matrum iuvenumque catervae.
  14. dediscat servire senex laris exul aviti,
  15. discat et ad patrium limen genetrice reversa
  16. ingenuum se nosse puer. timor omnis abesto;
  17. vicimus, exultare libet, quid tale repulso
  18. Poenorum quondam duce contigit? ille petitae
  19. postquam perculerat tremefacta repagula portae,
  20. Baianis resolutus aquis durissima luxu