Contra Orationem Symmachia
Prudentius
Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).
- rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat,
- depulit hos nimbos equitum non pervigil anser,
- proditor occulti tenebrosa nocte pericli,
- sed vis cruda virum perfractaque congredientum
- pectora nec trepidans animus subcumbere leto[*](7 06)
- pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem,
- numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum
- virtutis pretium? dux agminis imperiique
- Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius
- atque parens Stilicho, Deus unus Christus utrique,
- huius adoratis altaribus et cruce fronti
- inscripta cecinere tubae: prima hasta dracones
- praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert.
- illic ter denis gens exitiabilis annis
- Pannoniae poenas tandem deleta pependit.
- corpora famosis olim ditata rapinis
- in cumulos congesta iacent; mirabere seris,
- posteritas, saeclis inhumata cadavera late,
- quae Pollentinos texerunt ossibus agros.
- si potui manibus Gallorum excisa levare
v.2.p.64