Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi,
  2. saeviit ac miserum foedavit sanguine saeclum.
  3. et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra
  4. non dubitent, postquam templorum sprevimus aras,
  5. adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae
  6. Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum,
  7. victores Senonas Capitoli ex arce fugatos
  8. cum super e celso pugnarent numina saxo!
  9. qui mihi praeteritam cladem veteresque dolores
  10. inculcant iterum, videant me tempore vestro
  11. iam nil tale pati: nullus mea barbarus hostis
  12. cuspide claustra quatit, non armis, veste comisque
  13. ignotus capta passim vagus errat in urbe
  14. transalpina meam rapiens in vincula pubem.
  15. v.2.p.62
  16. temptavit Geticus nuper delere tyrannus
  17. Italiam patrio veniens iuratus ab Histro
  18. has arces aequare solo, tecta aurea flammis
  19. solvere, mastrucis proceres vestire togatos;
  20. iamque ruens Venetos turmis protriverat agros
  21. et Ligurum vastarat opes et amoena profundi