Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nunc merito dicor venerabilis et caput orbis,
  2. cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes
  3. concutio viridi velans fera cingula serto
  4. atque armata Deum sine crimine caedis adoro.
  5. crimen enim, piget heu, crimen persuaserat atrox
  6. Iuppiter, ut sacro iustorum sanguine tincta
  7. adsuetum bellis scelerarem funere ferrum,
  8. illius instinctu primus Nero matre perempta
  9. sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum
  10. polluit et proprium facinus mihi saevus inussit.
  11. v.2.p.60
  12. post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis
  13. insanam pavit rabiem; mox et sitis arsit
  14. multorum similis, per vulnera tristia flagrans
  15. extrahere insignes animas ac ludere poenis
  16. undantesque meum in gremium defundere mortes
  17. et sub iure fori non noxia colla secare.
  18. hac me labe ream modo tempora vestra piarunt.
  19. vivo pie vobis auctoribus, inpia pridem
  20. arte Iovis, fateor; quid enim non ille cruentum
  21. tradidit? aut quid mite sibi placidumve poposcit?