Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello
  2. quod variis imitata notis ceraque liquenti
  3. v.2.p.10
  4. duceret in faciem, sociique poematis arte
  5. aucta coloratis auderet ludere fucis.
  6. sic unum sectantur iter, sic inania rerum 1
  7. somnia concipiunt et Homerus et acer Apelles
  8. et Numa, cognatumque volunt pigmenta, Camenae,
  9. idola, convaluit fallendi trina potestas.
  10. haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis
  11. ex tabulis cerisque poetica fabula praestat?
  12. cur Berecyntiacus perdit truncata sacerdos
  13. inguina, cum pulchrum poesis castraverit Attin?
  14. cur etiam templo Triviae lucisque sacratis
  15. cornipedes arcentur equi, cum Musa pudicum
  16. raptarit iuvenem volucri per litora curru,
  17. idque etiam paries tibi versicolorus adumbret?
  18. desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem
  19. res incorporeas simulatis fingere membris,
  20. desine terga hominis plumis obducere: frustra
  21. fertur avis mulier magnusque eadem dea vultur.