Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ductaque per mediam spoliorum fercula Romam,
  2. vis dicam quae causa tuos, Romane, labores
  3. in tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta
  4. sic cluat inpositis ut mundum frenet habenis?
  5. discordes linguis populos et dissona cultu
  6. regna volens sociare Deus subiungier uni
  7. imperio, quidquid tractabile moribus esset,
  8. v.2.p.54
  9. concordique iugo retinacula mollia ferre
  10. constituit, quo corda hominum coniuncta teneret
  11. religionis amor; nec enim fit copula Christo
  12. digna, nisi inplicitas societ mens unica gentes.
  13. sola Deum novit concordia, sola benignum
  14. rite colit tranquilla Patrem: placidissimus illum
  15. foederis humani consensus prosperat orbi,
  16. seditione fugat, saevis exasperat armis,
  17. munere pacis alit, retinet pietate quieta.
  18. omnibus in terris quas continet occidualis
  19. oceanus roseoque Aurora inluminat ortu,
  20. miscebat Bellona furens mortalia cuncta
  21. armabatque feras in vulnera mutua dextras.