Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. hanc frenaturus rabiem Deus undique gentes
  2. inclinare caput docuit sub legibus isdem
  3. Romanosque omnes fieri, quos Rhenus et Hister,
  4. quos Tagus aurifluus, quos magnus inundat Hiberus,
  5. corniger Hesperidum quos interlabitur et quos
  6. Ganges alit tepidique lavant septem ostia Nili.
  7. ius fecit commune pares et nomine eodem
  8. nexuit et domitos fraterna in vincla redegit.
  9. vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si
  10. cives congenitos concludat moenibus unis
  11. urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.
  12. distantes regione plagae divisaque ponto
  13. litora conveniunt nunc per vadimonia ad unum
  14. et commune forum, nunc per commercia et artes
  15. ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra
  16. externi ad ius conubii; nam sanguine mixto
  17. v.2.p.56
  18. texitur alternis ex gentibus una propago.
  19. hoc actum est tantis successibus atque triumphis
  20. Romani imperii: Christo iam tunc venienti,
  21. crede, parata via est, quam dudum publica nostrae