Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem
  2. Flora, Matuta, Ceres et Larentina subegit.
  3. ‘his tamen auspicibus successus dextra dederunt
  4. omina laetificos et felix adfuit ales.’
  5. quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum
  6. v.2.p.52
  7. corvus Apollineus pinna vel gutture iuvit?
  8. sed tamen hic corvus cur defuit exitiali
  9. forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas
  10. oppeteretque super congesta cadavera consul?
  11. cur Cremerae in campis cornice vel oscine parra
  12. nemo deum monuit perituros Marte sinistro
  13. tercentum Fabios vix stirpe superstite in uno?
  14. nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis
  15. advolitans praesto esse deam praenuntia Crasso
  16. prodidit, aut Paphiam niveae vexere columbae,
  17. cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?
  18. sed video quae te moveant exempla vetustae
  19. virtutis: dicis domitum terraque marique
  20. orbem, res laetas et prospera quaeque retexis,
  21. mille triumphorum memoras ex ordine pompas