Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Aeneadumque ultro victricia signa virorum
  2. regis amore Numae nullo cogente secutos.
  3. num Diomedis item tentoria et acris Ulixi
  4. castra volens Pallas caesis custodibus arcis
  5. legit, ubi umenti sudaret maesta sigillo?
  6. v.2.p.50
  7. aut quotiens ductor Macetum fortissimus altos
  8. templorum cineres victis cumulavit Amyclis,
  9. optarunt praedis domini se numina capta
  10. misceri Assyriaeque vehi Babylonis ad arcem?
  11. non fero Romanum nomen sudataque bella
  12. et titulos tanto quaesitos sanguine carpi,
  13. detrahit invictis legionibus et sua Romae
  14. praemia deminuit, qui, quidquid fortiter actum est,
  15. adscribit veneri, palmam victoribus aufert.
  16. frustra igitur currus summo miramur in arcu
  17. quadriiugos stantesque duces in curribus altis
  18. Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos,
  19. sub pedibusque ducum captivos poplite flexo
  20. ad iuga depressos manibusque in terga retortis
  21. et suspensa gravi telorum fragmina trunco,