Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. congressu excipiens Asiam defendere et Idam
  2. qui potuit cogente acies in proelia Gallo?
  3. Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi
  4. vatis, silvicolae calamos arcumque puellae
  5. dedere servitio calcataque sacra domare
  6. difficilis operis fuit inmensique laboris.
  7. v.2.p.48
  8. fluctibus Actiacis signum symphonia belli
  9. Aegypto dederat, clangebat bucina contra.
  10. institerant tenues cumbae fragilesque phaseli
  11. inter turritas Memphitica rostra Liburnas:
  12. nil potuit Serapis deus et latrator Anubis.
  13. stirpis Iuleae ductore exercitus ardens
  14. praevaluit, gelido quem miserat Algidus axe.
  15. non armata Venus, non tunc clipeata Minerva
  16. venere auxilio, non divum degener ordo
  17. et patria extorris Romanis adfuit armis,
  18. victus et ipse prius inimica nec agmina iuvit,
  19. si tamen antiquum norat retinere dolorem.
  20. sed dicis legisse deos ubi sanctior usus
  21. templorum cultu celebri sine fine maneret,