Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. destructaeque iacent ipsis prodentibus arae?
  2. v.2.p.46
  3. o pietas, o sancta fides! traduxit alumnos
  4. maiestas infida locos, et creditur istis
  5. numinibus quae transfugio meruere sacrari!
  6. an voluit servare suos luctataque multum
  7. religio infestas temptavit pellere turmas
  8. Romanis obnixa globis, sed fortior illam
  9. virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
  10. immo ita est, armis et viribus indiga veri
  11. victa superstitio est et inanem gloria fugit.
  12. sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti
  13. natae ad procinctus victoria frangere inertes
  14. molliaque omnigenum colla inclinare deorum.
  15. num cum Dictaeis bellum Corybantibus asper
  16. Samnitis Marsusque levi sudore gerebat?
  17. num mastigophoris oleoque et gymnadis arte
  18. unctis pugilibus miles pugnabat Etruscus?
  19. nec petaso insignis poterat Lacedaemone capta
  20. Mercurius servare suas de clade palaestras.
  21. Appenninicolam peditem Cybeleius hostis