Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. servit Roma Deo cultus exosa priores.
  2. Romam dico viros, quos mentem credimus urbis,
  3. non genium, cuius frustra simulatur imago,
  4. quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum,
  5. cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis
  6. adsignare suos genios perque omnia membra
  7. urbis perque locos geniorum milia multa
  8. fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra?
  9. restat ut et fatum similis dementia cunctis
  10. aedibus inponat, paries ut quisque sub astro
  11. fundatus structusque suo, qua sorte maneret,
  12. quando autem rueret, primis acceperit horis,
  13. adscribunt saxis Lachesis male fortia fila,
  14. tectorumque trabes fusis pendere rotatis
  15. v.2.p.42
  16. credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis,
  17. ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu
  18. eruta, quae summum conscenderet ardua culmen,
  19. denique nulla hominum res est, nulla actio mundi,
  20. cui non fatalem memorent incumbere sortem.
  21. quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex