Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. consule nobilitas viguit, plebs fisa tribuno est.
  2. displicet hic subito status et bis quina creantur
  3. summorum procerum fastigia, quos duodeni
  4. circumstant fasces simul et sua quemque securis.
  5. rursus se geminis reddit ductoribus omnis
  6. publica res et consulibus dat condere fastos.
  7. ultima sanguineus turbavit saecla triumvir.
  8. v.2.p.40
  9. fluctibus his olim fatum geniusve animusve
  10. publicus erravit; tandem deprendere rectum
  11. doctus iter caput augustum diademate cinxit
  12. appellans patrem patriae, populi atque senatus
  13. rectorem, qui militiae sit ductor et idem
  14. dictator censorque bonus morumque magister,
  15. tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
  16. quod si tot rerum gradibus totiens variatis
  17. consiliis aegre tandem pervenit ad illud
  18. quod probet ac sancto reverentia publica servet
  19. foedere, quid dubitat divina agnoscere iura
  20. ignorata prius sibimet tandemque refecta?
  21. gratemur, iam non dubitat; nam subdita Christo