Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur,
  2. quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata
  3. cogunt ad facinus et inevitabile mergunt.
  4. quin et velle adigunt pravum insinuantia votum,
  5. ne liceat miseris vetitum committere nolle.
  6. cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum,
  7. aspera nil meritos poenis plectentia iura;
  8. antrum carcereum dissolvite, corpora sub quo
  9. agminis innocui fato peccante tenetis.
  10. nemo nocens, si fata regunt quod vivitur ac fit:
  11. immo nocens quicumque volens quod non licet audet,
  12. alterutrum quia velle suum est nec fata reatum
  13. inponunt homini, sed fit reus ipse suopte
  14. arbitrio, placitumque nefas et facta rependit
  15. inpia suppliciis merito non sorte peremptus.
  16. quisque putat fato esse locum, sciat omniparentem
  17. nosse Deum nulli vetitum fatalibus astris,
  18. nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli.
  19. spirat enim maiora animus seque altius effert
  20. sideribus transitque vias et nubila fati,