Contra Orationem Symmachia
Prudentius
Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).
- cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem?
- quae quis non videat sapientum digna cachinno?
- fingamus tamen esse aliquam, quae talia curet,
- umbram sive animam, per quam respublica fatum
- hauserit et calidis animetur tota medullis.
- cur non haec eadem de religione colenda
- consultat? cur non suspectat libera caelum?
- cur sibi praescriptum non commutabile fatum
- ut captiva putat? genesis cur vincula fingit?
- cui iam nolle licet quod tunc voluisse licebat,
- erroresque abolere suos ac flectere sensus.
- sic septingentis erravit circiter annis
- lubricaque et semper dubitans quae forma placeret
- imperii, quae regnandi foret aequa potestas.
- regius exortam iam tunc habuit status urbem
- non sine grandaevis curarum in parte locatis.
- mox proceres de stirpe senum tractasse videmus .
- clavum consilii; plebeias inde catervas
- conlatas patribus mixtim dicionibus aequis
- imperitasse diu belloque et pace regendis.
v.2.p.38