Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. unde pererratis vegetet praecordia membris,
  2. frigida succcndat, riget arida, dura relaxet.
  3. sic hominis vitam sibi temperat atque gubernat
  4. vivida mens, quam tu ficto conponere temptas
  5. murorum 1 genio, qui nusquam est nec fuit umquam,
  6. quin et corporibus versat mens viva regendis
  7. summum consilium, fida ut tutacula nudis
  8. invalidisque paret, metuenda pericula vitet,
  9. utile prospiciat, varias agitetur ad artes,
  10. consultet cui se domino submittat et orbis
  11. quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur,
  12. at tuus hic urbis genius, dicas volo, quando
  13. coepit adhuc parvae primum se infundere Romae?
  14. fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis
  15. infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos?
  16. an cum vulturibus volitans ignota per auras
  17. umbra repentinam traxit de nube figuram?
  18. culminibus summis sedet, an penetralia servat?
  19. instituit mores et iura forensia condit,
  20. an castrorum etiam fossis intervenit, acres