Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cernis ut antiqui semper vestigia moris
  2. gressibus incertis varie titubasse probentur
  3. adsciscendo deos maioribus inconpertos,
  4. seque peregrina sub religione dicasse,
  5. nec ritus servasse suos? quodcumque sacrorum est
  6. exulat externumque inimicam venit in urbem,
  7. frustra igitur solitis, prava observatio, inhaeres:
  8. non est mos patrius, quem diligis, inproba, non est.
  9. sed sollers orator ait fataliter urbem
  10. sortitam quonam genio proprium exigat aevum.
  11. cunctis nam populis seu moenibus inditur, inquit,
  12. ‘aut fatum aut genius nostrarum more animarum,
  13. quae sub disparili subeunt nova corpora sorte.’
  14. iam primum qui sit genius vel qui status illi
  15. conpetat ignoro, quid possit et unde oriatur,
  16. spiritus informis sine corpore formave et ulla
  17. sit species, et quid sapiat, quae munera curet,
  18. contra animas hominum venis vitalibus intus
  19. v.2.p.36
  20. sic interfusas intellego, sanguis ut ex his
  21. accipiat motumque levem tenerumque vaporem,