Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. stirpis et indigenae pietatis iura reformat,
  2. sed quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum
  3. sanguinis Hectorei populum probo tempore longo
  4. non multos coluisse deos rarisque sacellis
  5. contentum paucas posuisse in collibus aras.
  6. innumeros post deinde deos virtute subactis
  7. urbibus et claris peperit sibi Roma triumphis;
  8. inter fumantes templorum armata ruinas
  9. dextera victoris simulacra hostilia cepit
  10. et captiva domum venerans ceu numina vexit,
  11. hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi,
  12. illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis,
  13. quasdam victa dedit capitis Cleopatra canini
  14. effigies, quasdam domitis Hammonis harenis
  15. Syrtica cornutas facies habuere tropaea.
  16. Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum
  17. plausibus excepit, totiens altaria divum
  18. addidit et spoliis sibimet nova numina fecit—
  19. numina, quae patriis cum moenibus eruta nullum
  20. v.2.p.34
  21. praesidium potuere suis adferre sacellis!