Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. mox stabilita venit maturi roboris aetas;
  2. ultima consiliis melior, sed viribus aegra,
  3. corpore subcumbit mentem purgata senectus.
  4. his genus humanum per dissona tempora duxit
  5. curriculis aevum mutabile, sic hebes inter
  6. primitias mersumque solo ceu quadrupes egit; 1
  7. mox tenerum docili ingenio iamque artibus aptum
  8. noscendis varia rerum novitate politum est;
  9. inde tumens vitiis calidos adolevit in annos,
  10. donec decocto solidaret robore vires.
  11. v.2.p.32
  12. tempus adest ut iam sapiat divina, serenae
  13. mentis consilio vivacius abdita sollers
  14. quaerere et aeternae tandem invigilare saluti,
  15. quamquam, si tantus amor est et cura vetusti
  16. moris et a prisco placet haud discedere ritu,
  17. exstat in antiquis exemplum nobile libris,
  18. iam tunc diluvii sub tempore vel prius uni
  19. inservisse Deo gentem quae prima recentes
  20. incoluit terras vacuoque habitavit in orbe;
  21. unde genus ducit nostrae porrecta propago