Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. conpositam chlamydem villoso corpore gestent.
  2. talia Trinacrius ductor vel Tuscus habebant.
  3. Roma antiqua sibi non constat versa per aevum
  4. v.2.p.30
  5. et mutata sacris, ornatu, legibus, armis.
  6. multa colit quae non coluit sub rege Quirino;
  7. instituit quaedam melius, nonnulla refugit,
  8. et morem variare suum non destitit, et quae
  9. pridem condiderat iura in contraria vertit.
  10. quid mihi tu ritus solitos, Romane senator,
  11. obiectas cum scita patrum populique frequenter
  12. instabilis placiti sententia nexa novarit?
  13. nunc etiam quotiens solitis decedere prodest
  14. praeteritosque habitus cultu damnare recenti,
  15. gaudemus conpertum aliquid tandemque retectum,
  16. quod latuit; tardis semper processibus aucta
  17. crescit vita hominis et longo proficit usu.
  18. sic aevi mortalis habet se mobilis ordo,
  19. sic variat natura vices: infantia repit,
  20. infirmus titubat pueri gressusque animusque,
  21. sanguine praecalido fervet nervosa iuventa,