Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quidquid posterius successor repperit usus.
  2. orbe novo nulli subigebant arva coloni:
  3. quid sibi aratra volunt? quid cura superflua rastri?
  4. ilignis melius saturatur glandibus alvus,
  5. primi homines cuneis scindebant fissile lignum:
  6. v.2.p.28
  7. decoquat in massam fervens strictura secures
  8. rursus et ad proprium restillet vena metallum.
  9. induvias caesae pecudes et frigida parvas
  10. praebebat spelunca domos: redeamus ad antra,
  11. pellibus insutis hirtos sumamus amictus.
  12. inmanes quondam populi feritate subacta
  13. edomiti iam triste fremant iterumque ferinos
  14. in mores redeant atque ad sua prisca recurrant.
  15. praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum
  16. votivo de ponte patrem (sic mos fuit olim),
  17. caedibus infantum fument Saturnia sacra
  18. flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
  19. ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
  20. sic tradunt habitasse Remum, regalia faeno
  21. fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae