Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. mandaram totis conversum sensibus in me
  2. recto habitu celsoque situ et sublime tuentem;
  3. sed despexit humum seque inclinavit ad orbis
  4. divitias pepulitque meum de pectore numen,
  5. restituendus erat mihimet; summissus in illum
  6. Spiritus ipse meus descendit et edita limo
  7. viscera divinis virtutibus informavit,
  8. iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem
  9. transtulit ac nostro docuit recalescere cultu.’
  10. scire velim praecepta Patris quibus auribus haec tu
  11. accipias, Italae censor doctissime gentis.
  12. an veterem tantum morem ratione relicta
  13. eligis et dici id patitur sapientis acumen
  14. ingeniumque viri? ‘potior mihi pristinus est mos
  15. quam via iustitiae, pietas quam prodita caelo,
  16. quamque fides veri, rectae quam regula sectae.’
  17. si, quidquid rudibus mundi nascentis in annis
  18. mos habuit, sancte colere ac servare necesse est,
  19. omne revolvamus sua per vestigia saeclum
  20. usque ad principium, placeat damnare gradatim