Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. conpositis factisque subest; me nemo creavit,
  2. ut scindi valeam cunctorum conditor unus.
  3. crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est.
  4. quare age, mortalis, soli mihi construe templum,
  5. meque unum venerare Deum. caementa remitto,
  6. et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis,
  7. quae viridis Lacedaemon habet maculosaque Synna;
  8. nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum,
  9. templum mentis amo, non marmoris: aurea in illo
  10. fundamenta manent fidei; structura nivali
  11. consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen
  12. iustitia, interius spargit sola picta rubenti
  13. flore pudicitiae pudor almus et atria servat,
  14. haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes
  15. accipit, aeterno caelestique hospite digna.
  16. nec novus hic locus est; fluxit mea gloria in artus
  17. et lux vera Dei. Deus inlustravit alumnam
  18. materiem, corpusque parens habitabile fecit
  19. v.2.p.26
  20. ipse sibi, placito ut posset requiescere templo,
  21. condideram perfectum hominem; spectare superna