Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas,
  2. et qui Lucinas tribuo nascentibus horas,
  3. duplex lege mea per mutua foedera sexus
  4. gignere amat subolem generisque propagine gaudet;
  5. quem vos lascivis violatis amoribus ignem
  6. et stupra vestra deae veneris praetexitis umbra,
  7. unus ego elementa rego, nec mole laboris,
  8. ut miser infirmusve aliquis fragilisve, fatigor.
  9. lux inmensa mihi est et non resolubilis aetas
  10. sensibus et vestris haud intellecta vetustas.
  11. v.2.p.24
  12. inde ministeriis ad tot moderamina mundi
  13. non egeo, nec participes sociosve requiro,
  14. porro autem angelicas legiones, quas mea fecit
  15. dextera, nosse meum est, et quae natura creatis
  16. subsistat qualesque mihi serventur ad usus.
  17. tu me praeterito meditaris numina mille,
  18. quae simules parere meis virtutibus, ut me
  19. per varias partes minuas, cui nulla recidi
  20. pars aut forma potest, quia sum substantia simplex,
  21. nec pars esse queo. solis divisio rebus