Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. numquid nosse potes, vel coniectare, quis istud
  2. tam sollers opifex struat aut quae vis agat intus?
  3. nil vos, o miseri, physicorum dogmata fallant.
  4. en ego gignendi Dominus ac restituendi
  5. quod periit Auxitque potens, arentia quaeque
  6. in veteres formas aut flore aut fronde reduco;
  7. idque ipsum quandoque homini facturus, inani
  8. surgat ut ex cinere structuraque pristina constet,
  9. quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat
  10. crimina vel summae virtutis in arce coruscet
  11. non peritura dehinc quacumque in sorte manebit,
  12. interea, dum mixta viget substantia in unum,
  13. sit memor auctoris proprii, veneretur et oret
  14. artificem submissa suum. non condidit alter
  15. halantis animae figmentum et corporis alter,
  16. nec bona praesentis vitae numerosa gubernant
  17. numina; non alius segetes et spicea farra
  18. subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis
  19. purpureumque gravi fundit de palmite sucum,
  20. ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis