Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. novimus; hac primum pueros pater imbuit arte,
  2. hanc genitore suo didicit puer ipse magistro,
  3. non aris, non farre molae victoria felix
  4. exorata venit: labor inpiger, aspera virtus,
  5. vis animi excellens, ardor, violentia, cura
  6. hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis,
  7. quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis
  8. marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas
  9. explicet et multis surgat formata talentis,
  10. non aderit, versisque offensa videbitur hastis.
  11. quid, miles, propriis diffisus viribus aptas
  12. inrita femineae tibimet solacia formae?
  13. numquam pinnigeram legio ferrata puellam
  14. vidit, anhelantum regeret quae tela virorum,
  15. vincendi quaeris dominam? sua dextera cuique est,
  16. et Deus omnipotens, non pexo crine virago
  17. nec nudo suspensa pede strophioquc recincta
  18. nec tumidas fluitante sinu vestita papillas.
  19. aut vos pictorum docuit manus adsimulatis
  20. iure poetarum numen conponere monstris,