Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Hactenus et veterum cunabula prima deorum
  2. et causas quibus error hebes conflatus in orbe est
  3. diximus, et nostro Romam iam credere Christo;
  4. nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam.
  5. unde igitur coepisse ferunt aut ex quibus orsum,
  6. quo mage sancta ducum corda inlice flecteret arte?
  7. armorum dominos vernantes flore iuventae,
  8. inter castra patris genitos, sub imagine avita
  9. eductos, exempla domi congesta calentes,
  10. orator catus instigat, ceu classica belli
  11. clangeret, exacuitque animos et talia iactat:
  12. ‘si vobis vel parta, viri, victoria cordi est
  13. vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum
  14. obtineat vobis regnantibus, ecquis amicus
  15. hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam
  16. imperio, cui semper adest, quod laudibus inplet?’
  17. v.2.p.8
  18. haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum
  19. ora ducum: ‘scimus quam sit victoria dulcis
  20. fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae,
  21. sed quibus illa modis, qua sit ratione vocanda .