Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. hoc illud meritum est, quod continuare feruntur
  2. excubias Latii pro maiestate Palati,
  3. quod redimunt vitam populi procerumque salutem,
  4. perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt
  5. tempora taeniolis et licia crinibus addunt,
  6. et quia subter humum lustrales testibus umbris
  7. in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
  8. an quoniam podii meliore in parte sedentes
  9. spectant aeratam faciem quam crebra tridenti
  10. inpacto quatiant hastilia, saucius et quam
  11. vulneribus patulis partem perfundat harenae
  12. cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet?
  13. quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma,
  14. te precor, Ausonii dux augustissime regni,
  15. et tam triste sacrum iubeas, ut cetera, tolli.
  16. perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni,
  17. quem tibi supplendum Deus et genitoris amica
  18. servavit pietas? solus ne praemia tantae
  19. virtutis caperet, partem tibi, nate, reservo
  20. dixit, et integrum decus intactumque reliquit.