Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. adripe dilatam tua, dux, in tempora famam,
  2. v.2.p.96
  3. quodque patri superest, successor laudis habeto.
  4. ille urbem vetuit taurorum sanguine tingui:
  5. tu mortes miserorum hominum prohibeto litari.
  6. nullus in urbe cadat, cuius sit poena voluptas,
  7. nec sua virginitas oblectet caedibus ora.
  8. iam solis contenta feris infamis harena
  9. nulla cruentatis homicidia ludat in armis.
  10. sit devota Deo, sit tanto principe digna
  11. et virtute potens et criminis inscia Roma,
  12. quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.