Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. curam pervigilem, quales quos inbuit auctor
  2. Christus, et adsumptis dedit haec praecepta colonis:
  3. ‘semina cum sulcis committitis, arva cavete
  4. dura lapillorum macie, ne decidat illic
  5. quod seritur, primo quoniam praefertile germen
  6. luxuriat, suco mox deficiente sub aestu
  7. sideris igniferi sitiens torretur et aret;
  8. neve in spinosos incurrant semina vepres,
  9. aspera nam segetem surgentem vincula texunt
  10. ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis;
  11. et ne iacta viae spargantur in aggere grana,
  12. haec avibus quia nuda patent passimque vorantur
  13. inmundisque iacent foeda ad ludibria corvis.’
  14. his Deus agricolam confirmat legibus; ille
  15. ius caeleste Patris non summa intelligit aure,
  16. sed simul et cordis segetem disponit et agri,
  17. ne minus interno niteant praecordia cultu
  18. quam cum laeta suas ostentant iugera messes.
  19. extirpamus enim sentos de pectore vepres,
  20. ne vitiosa necent germen vitale flagella,