Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. et densere foci congeriem studet,
  2. incautam cumulis inseruit manum,
  3. torpebat glacie pigra ubi vipera
  4. v.1.p.346
  5. sarmentis laqueos corporis inplicans.
  6. quae postquam intepuit fomite fumeo
  7. laxavitque ferox colla rigentia,
  8. iam flecti facilis, rettulit ad manum
  9. vibrato capite spicula dentium.
  10. haerentem digiti vulnere mordicus
  11. pendentemque gerens Paulus inhorruit.
  12. exclamant alii, quod cute livida
  13. virus mortiferum serpere crederent.
  14. at non intrepidum terret apostolum
  15. tristis tam subiti forma periculi.
  16. adtollens oculos sidera suspicit
  17. Christum sub tacito pectore murmurans,
  18. excussumque procul discutit aspidem,
  19. abiectus coluber verberat aëra
  20. atque oris patuli solvit acumina.
  21. mox omnis sanies deserit et dolor