Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ceu nullo laceram vulnere dexteram,
  2. siccatusque perit vipereus liquor,
  3. hydrum praecipitem dum rotat inpetus,
  4. arsurum mediis intulit ignibus.
  5. sic nunc post hiemem vimque trucis freti,
  6. quo iactata ratis tunc Sapientiae est,
  7. cum sub sacricolis territa regibus
  8. vix panso poterat currere carbaso
  9. adflictosque suos turbine saeculi
  10. vectarat rabidis fluctibus innatans,
  11. morsum vulnificum lex pia pertulit.
  12. occultabat enim se prius abditum
  13. virus nec gravidum protulerat caput,
  14. contentum involucris atque cubilibus
  15. subter conprimere clausa silentia.
  16. sed, dum forte latens inpietas riget,
  17. dextram Iustitiae pigra momorderat
  18. v.1.p.348
  19. succensi stomacho fellis inaestuans.
  20. heu, quam catholicam nil prope profuit
  21. puppem nasse sacri remigio stili