Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Paulus, praeco Dei, qui fera gentium
  2. primus corda sacro perdomuit stilo,
  3. Christum per populos ritibus asperis
  4. inmanes placido dogmate seminans,
  5. inmansueta suas ut cerimonias
  6. gens pagana Deo sperneret agnito,
  7. actus turbinibus forte nigerrimis
  8. hibernum pelagus iam rate debili
  9. et vim navifragi pertulerat noti.
  10. sed cum caerulei proelia gurgitis
  11. iussisset Domini dextra quiescere,
  12. ad portum fluitans cumba relabitur
  13. exponitque solo litoris uvidi
  14. contractos pluvio frigore remiges,
  15. tunc de litoreis saepibus algidi
  16. arentum propere bracchia palmitum
  17. convectant rapidos unde focos struant:
  18. fascem quisque suum congerit ignibus
  19. expectans calidi luxuriam rogi.
  20. Paulus, dum fragiles cogere surculos