Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ac iam rara tenet, sed publica vota reclamant
  2. dissensu celebri trepidum damnantia murmur,
  3. si consulta patrum subsistere conscriptorum
  4. non aliter licitum prisco sub tempore, quam si
  5. ter centum sensisse senes legerentur in unum,
  6. servemus leges patrias: infirma minoris
  7. vox cedat numeri parvaque in parte silescat.
  8. aspice quam pleno subsellia nostra senatu
  9. decernant infame Iovis pulvinar et omne
  10. idolium longe purgata ex urbe fugandum.
  11. qua vocat egregii sententia principis, illuc
  12. libera cum pedibus tum corde frequentia transit,
  13. nec locus invidiae est, nullum vis aspera terret;
  14. ante oculos sic velle patet cunctique probatum,
  15. non iussum, sola capti ratione sequuntur.
  16. denique pro meritis terrestribus aequa rependens
  17. munera sacricolis summos inpertit honores
  18. dux bonus et certare sinit cum laude suorum,
  19. nec pago inplicitos per debita culmina mundi
  20. ire viros prohibet, quoniam caelestia numquam