Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. terrenis solitum per iter gradientibus obstant.
  2. ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal
  3. ontulit auratumque togae donavit amictum,
  4. cuius religio tibi displicet, o pereuntum
  5. v.1.p.398
  6. adsertor divum, solus qui restituendos
  7. Vulcani Martisque dolos venerisque peroras
  8. Saturnique senis lapides Phoebique furores,
  9. Iliacae matris Megalesia, Bacchica Nysi,
  10. Isidis amissum semper plangentis Osirim
  11. mimica ridendaque suis sollemnia calvis,
  12. et quascumque solent Capitolia claudere larvas.
  13. O linguam miro verborum fonte fluentem,
  14. Romani decus eloquii, cui cedat et ipse
  15. Tullius! has fundit dives facundia gemmas!
  16. os dignum aeterno tinctum quod fulgeat auro
  17. si mallet laudare Deum! cui sordida monstra
  18. praetulit et liquidam temeravit crimine vocem,
  19. haud aliter quam, si rastris quis temptet eburnis
  20. caenosum versare solum, limoque madentes
  21. excolere aureolis si forte ligonibus ulvas,