Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quique terit silicem variis discursibus atram
  2. et quem panis alit gradibus dispensus ab altis,
  3. aut Vaticano tumulum sub monte frequentat,
  4. quo cinis ille latet genitoris amabilis obses,
  5. coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes,
  6. unde sacrum referat regali chrismate signum.
  7. et dubitamus adhuc Romam tibi, Christe, dicatam
  8. in leges transisse tuas omnique volentem
  9. cum populo et summis cum civibus ardua magni
  10. iam super astra poli terrenum extendere regnum?
  11. nec moveor quod pars hominum rarissima clausos
  12. non aperit sub luce oculos et gressibus errat.
  13. quamlibet inlustres meritis et sanguine clari
  14. praemia virtutum titulis et honoribus aucti
  15. ardua rettulerint fastorumque arce potiti
  16. annales proprio signarint nomine chartas,
  17. atque inter veteres cera numerentur et aere,
  18. v.1.p.396
  19. attamen in paucis, iam deficiente caterva,
  20. nec persona sita est patriae nec curia constat;
  21. et quodcumque fovent studii privata voluntas