Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos,
  2. iure potestatis fultos et in arce senatus
  3. praecipuos, simulacra deum iussisse revelli
  4. cumque suis pariter lictoribus omnipotenti
  5. suppliciter Christo se consecrasse regendos?
  6. sescentas numerare domos de sanguine prisco
  7. nobilium licet ad Christi signacula versas
  8. turpis ab idolii vasto emersisse profundo,
  9. si persona aliqua est aut si status urbis, in his est;
  10. si formam patriae facit excellentior ordo,
  11. hi faciunt iuncta est quotiens sententia plebis
  12. atque unum sapiunt plures simul et potiores,
  13. respice ad inlustrem, lux est ubi publica, cellam:
  14. v.1.p.394
  15. vix pauca invenies gentilibus obsita nugis
  16. ingenia, obtritos aegre retinentia cultus,
  17. et quibus exactas placeat servare tenebras
  18. splendentemque die medio non cernere solem,
  19. posthinc ad populum converte oculos, quota pars est
  20. quae Iovis infectam sanie non despuat aram?
  21. omnis qui celsa scandit cenacula vulgus