Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. denique nec metas statuit nec tempora ponit:
  2. imperium sine fine docet, ne Romula virtus
  3. iam sit anus, norit ne gloria parta senectam.
  4. exultare patres videas, pulcherrima mundi
  5. lumina conciliumque senum gestire Catonum
  6. candidiore toga niveum pietatis amictum
  7. sumere et exuvias deponere pontificales.
  8. iamque ruit, paucis Tarpeia in rupe relictis,
  9. ad sincera virum penetralia Nazareorum
  10. v.1.p.392
  11. atque ad apostolicos Evandria curia fontes,
  12. Anniadum suboles et pignera clara Proborum.
  13. fertur enim ante alios generosus Anicius urbis
  14. inlustrasse caput: sic se Roma inclyta iactat,
  15. quin et Olybriaci generisque et nominis heres,
  16. adiectus fastis, palmata insignis abolla,
  17. martyris ante fores Bruti submittere fasces
  18. ambit et Ausoniam Christo inclinare securem,
  19. non Paulinorum, non Bassorum dubitavit
  20. prompta fides dare se Christo stirpemque superbam
  21. gentis patriciae venturo attollere saeclo.