Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ne tanto imperio maneat pietate repulsa
  2. crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit,
  3. v.1.p.390
  4. inque fidem Christi pleno transfertur amore.
  5. laurea victoris Marii minus utilis urbi,
  6. cum traheret Numidam populo plaudente Iugurtham,
  7. nec tantum Arpinas consul tibi, Roma, medellae
  8. contulit extincto iusta inter vincla Cethego,
  9. quantum praecipuus nostro sub tempore princeps
  10. prospexit tribuitque boni. multos Catilinas
  11. ille domo pepulit, non saeva incendia tectis
  12. aut sicas patribus, sed Tartara nigra animabus
  13. internoque hominum statui tormenta parantes.
  14. errabant hostes per templa, per atria passim,
  15. Romanumque forum et Capitolia celsa tenebant,
  16. qui coniuratas ipsa ad vitalia plebis
  17. moliti insidias intus serpente veneno
  18. consuerant tacitis pestem miscere medullis.
  19. ergo triumphator latitante ex hoste togatus
  20. clara tropaea refert sine sanguine, remque Quirini
  21. adsuescit supero pollere in saecula regno.