Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. marmora tabenti respergine tincta lavate,
  2. o proceres: liceat statuas consistere puras,
  3. artificum magnorum opera: haec pulcherrima nostrae
  4. ornamenta fuant 2 patriae, nec decolor usus
  5. in vitium versae monumenta coinquinet artis.’
  6. talibus edictis urbs informata refugit
  7. errores veteres et turbida ab ore vieto
  8. nubila discussit, iam nobilitate parata
  9. aeternas temptare vias Christumque vocante
  10. magnanimo ductore sequi et spem mittere in aevum.
  11. tunc primum senio docilis sua saecula Roma
  12. erubuit; pudet exacti iam temporis, odit
  13. praeteritos foedis cum religionibus annos,
  14. mox ubi, contiguos fossis muralibus agros
  15. sanguine iustorum innocuo maduisse recordans,
  16. invidiosa videt tumulorum millia circum,
  17. tristis iudicii mage paenitet ac dicionis
  18. effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae.
  19. conpensare cupit taeterrima vulnera laesae
  20. iustitiae sero obsequio veniaque petenda;